Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 59 Cic. Luc. 61 () >>Cic. Luc. 63

60Restat illud quod dicunt veri inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. volo igitur videre quid invenerint. [Note] 'Non solemus' inquit 'ostendere'. Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram? 'Ut qui audient' inquit 'ratione potius quam auctoritate ducantur'. Quid si utrumque, [Note] num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. an in eo auctoritas nihil obest? mihi quidem videtur vel plurimum. quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade [Note] et copia rerum et dicendi vis fuisset?

ch. 19

61Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post multo etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque [Note] nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere [Note] quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus? [Note] et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive natura ademerat [Note] sive eius loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat: isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum [Note] reliquerunt; quos si sequamur iis vinclis simus astricti ut nos commovere nequeamus.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 59 Cic. Luc. 61 () >>Cic. Luc. 63

Powered by PhiloLogic